Wet van de Twaalf Tafelen

c. 450 v. Chr.

 

Latijnse tekst

De latijnse tekst is erg gebrekkig.

TABULA I

Si in ius vocat, ito. Ni it, antestamino. Igitur em capito.

Als iemand ... moet hij gaan.

ito

an-testor, testārī, testātus sum (ante) als getuige oproepen, nemen.

em=eum

Si calvitur pedemve struit, manum endo iacito. 
Si morbus aevitasve vitium escit, iumentum dato. Si nolet, arceram ne sternito.

Assiduo vindex assiduus esto.  Proletario iam civi quis volet vindex esto.

nex . . . forti sanati . . .

Rem ubi pacunt, orato.
Ni pacunt, in comitio aut in foro ante meridiem caussam coiciunto. Com peroranto ambo praesentes.
Post meridiem praesenti litem addicito.
Si ambo praesentes,  solis occasus suprema tempestas esto.

vades . . . subvades . . .

TABULA II

<Actor dicit:> Ex sponsione te mihi X milia sestertiorum dare oportere aio. Id postulo aias an neges.

<Actor dicit:> Quando tu negas, te praetor iudicem sive arbitrum postulo uti des.

. . . morbus sonticus . . . aut status dies cum hoste. . . . quid horum fuit unum iudici arbitrove reove, eo dies diffissus esto.

Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito.

TABULA III

Aeris confessi rebusque iure iudicatis XXX dies iusti sunto.

Post deinde manus iniectio esto. In ius ducito.
Ni iudicatum facit aut quis endo eo in iure vindicit,  secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus XV pondo, ne maiore aut si volet minore vincito. 
Si volet suo vivito, ni suo vivit, qui eum vinctum habebit, libras faris endo dies dato. Si volet, plus dato.

Tertiis nundinis partis secanto. Si plus minusve secuerunt, se fraude esto.

Adversus hostem aeterna auctoritas <esto>.

TABULA IV

Si pater filium ter venum duit, filius a patre liber esto.

Als een vater zijn zoon drie keer ..., laat de zoon vrij zijn van de vader.

TABULA V

Uti legassit super pecunia tutelave suae rei, ita ius esto.
Si intestato moritur, cui suus heres nec escit, adgnatus proximus familiam habeto.
Si adgnatus nec escit, gentiles familiam habento.

Si furiosus escit, adgnatum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto.
. . . ast ei custos nec escit . .

Ex ea familia . . . in eam familiam.

TABULA VI

Cum nexum faciet mancipiumque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto.

Si qui in iure manum conserunt . . .

Tignum iunctum aedibus vineave sei concapit ne solvito.

. . . quandoque sarpta, donec dempta erunt . . .

TABULA VII

si iurgant . . . tres arbitri . . .

Viam muniunto: ni sam delapidassint, qua volet iumento agito.

Si aqua pluvia nocet . . .

TABULA VIII

Qui malum carmen incantassit . . . <capite> . . .

Si membrum rup<s>it, ni cum eo pacit, talio esto.

Manu fustive si os fregit libero, CCC <assium>, si servo, CL <assium> poenam subito
si iniuriam faxsit, viginti quinque poenae <asses> sunto.

. . . rup<s>it . . . sarcito.

Qui fruges excantassit . . .
. . . neve alienam segetem pellexeris . . . <capite> . . .

Si nox furtum faxsit, si occisit, iure caesus esto.

Luci . . . si se telo defendit, . . . endoque plorato.

Lance et licio <ito>.

Si adorat furto, quod nec manifestum erit . . ., <duplione damnum decidito>.

Patronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto.

Qui se sierit testarier libripensve fuerit, ni testimonium fatiatur, inprobus intestabilisque esto.

Si telum manu fugit magis quam iecit, <arietem subicito>.

TABULA IX

<privilegia ne inroganto.>

<de capite civis nisi per maximum comitiatum . . . ne ferunto.>

TABULA X

Hominem mortuum in urbe ne sepelito neve urito.

. . . hoc plus ne facito: rogum ascea ne polito.

Mulieres genas ne radunto neve lessum funeris ergo habento.

Homine mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat.

Qui coronam parit ipse pecuniave eius honoris virtutisve ergoduitur ei . . .

. . . neve aurum addito. At cui auro dentes iuncti escunt. Ast in cum illo sepeliet uretve, se fraude esto. 

TABULA XI

. . . intercalando . . .

TABULA XII

Si servo furtum faxit noxiamve no<x>it.

Si vindiciam falsam tulit, si velit is . . . tor arbitros tris dato, eorum arbitrio . . . fructus duplione damnum decidito.

http://www.orbilat.com/Languages/Latin/Texts/01_Preliterary_period/12_Tables.htm

http://www.thelatinlibrary.com/12tables.html

https://www.stilus.nl/oudheid/wdo/ROME/GEWOON/WET.html

http://home.scarlet.be/~fh977184/De_twaalf_tafelen.htm

http://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lsante05/LegesXII/leg_ta00.html

http://penelope.uchicago.edu/Thayer/E/Roman/Texts/secondary/SMIGRA*/Lex_XII_Tabularum.html

https://play.google.com/books/reader?id=67wUAAAAQAAJ&printsec=frontcover&output=reader&hl=nl&pg=GBS.PA214

Romeinse kalender